News

Harvard Alumni Email Forwarding Services to Remain Unchanged Despite Student Protest

News

Democracy Center to Close, Leaving Progressive Cambridge Groups Scrambling

News

Harvard Student Government Approves PSC Petition for Referendum on Israel Divestment

News

Cambridge City Manager Yi-An Huang ’05 Elected Co-Chair of Metropolitan Mayors Coalition

News

Cambridge Residents Slam Council Proposal to Delay Bike Lane Construction

De Phaedra Nostra

EGIT GLEN BOWERSOCK

NO WRITER ATTRIBUTED

Nunc iterum ver et ardor adest; Musae et Venus placido de caelo Cantabrigiam descenderunt; histriones classici foriter vigescunt. Sed quales Musae nobis? Plautinae? Et qualis Venus? Secunda? Immo edepol severae Musae tragoediae quibus tantum borribiles irae et mortes pallidae placent. Et non Venus benigna inter nos incedit sed illa Venus dirissima quae tantummodo incastos ritus saeviter fovet. O collegium Harvardianum, quale exemplum maestissimum ver et Venus tibi protulit! Ubinam gentium sunt Nymphae Gratiaeque decentes? Cur nihil nisi membra disiecta? Nam hac in Senecae fabula Ration Stoica nihil potest, et ubique regnat Furor et Cupido ct Caedesl Phaedra enim cui voluptas effrenata maximum habet imperium, noverca nec innocens nec Fato percussa, mala ex libidine constituit suum privignum Hippolytum stuprare. Qui tamen, documentum nobis omnibus gravissimum, ex nimis pura castitate tantum silvas canesque amat, et feminas omnes--pro pudor--detestatur horret fugit execratur. Quid plura? Ne argumentum explicem, vos (et Phaedram Hippolytumque) manbet snaguis et cruor et exitium.

Nunc ad vos tanseo qui principales partes Cecropio coturno agitis, ex quibus primi cum primis estis nominandi: tu, o Dorothea blandissima, et tu, o Ripa Pulchra (ab his conturaits puellis caute cave, o sagax KerbyMolitor!), nec non tu, o Michael purior quam sapientior, ct tu, o Sullivane frustra infernis ab tenebris resurrecte, et tu, o T. noster Hilaris, adulescens animac plene, Et chorum doctissimum et sobrium, ardium saplentiae fontem liquidae, et famulos fideles totis laudibus ad caclum extollimus. Quibus ombibus "florcatis gloria" dicunt Seneca Altonque Peters; nobis tamen "sacer est ignis (credite lacsis) nimiumque potens."

Want to keep up with breaking news? Subscribe to our email newsletter.

Tags